Latin
Chapter 1
Cassiodorus, De Orthographia 1.4
Unproofread scanNot analysed yet
Q littera tunc recte ponitur, cum illi statim u littera, et alia qualibet una, pluresve vocales conjunctae fuerint, ita ut una syllaba fiat. Caetera per c scribuntur. Hoc Lucio quoque videtor. Nonnulli putant auribus deserviendum, atque ita scribendum, ut auditur. Est enim fere certamen de recta scriptura, in hoc, utrum quod audimus, an quod scribi oportet, scribendum sit; ego non omnia auribus dederim. Quotidie, sunt qui per co, cotidie scribant: quibus peccare licet; desinerent si scirent quotidie inde tractum esse, a quot diebus, hoc est, omnibus diebus. Qui, syllaba per q, u, i, scribitur: si dividitur, ut si cui, ut huic, per c. Hoc item in caeteris notabimus, ut in divisione c littera sequatur (si tamen secundum antiquam enuntiationem fuerit), quoniam genitivus et ablativus non dividitur.