Latin
Chapter 1
Cassiodorus, De Orthographia 1.7
Unproofread scanNot analysed yet
Alia sunt quae per duo u scribuntur, quibus numerus quoque syllabarum crescit. Simili enim vocali vocalis adjuncta, non solum non cohaeret, sed etiam syllabam auget; ut, vacuus, ingenuus occiduus, exiguus. Eadem divisio vocalium in verbis quoque est, metuunt, statuunt, tribuunt, acuunt. Ergo hic quoque c littera, non q apponenda est.