# De Orthographia 1.8

Cassiodorus, De Orthographia, Chapter 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/de-orthographia/1.8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/de-orthographia/1.8

Lacrumae, an lacrimae; maxumus an maximus; et si quae similia sunt, quomodo scribi debeant, quaesitum est. Terentius Varro tradit Caesarem per i ejusmodi verba solitum esse enuntiare et scribere: inde propter auctoritatem tanti viri consuetudinem factam; sed ego in antiquiorum multo libris, quam Caius Caesar est, per u pleraque scripta invenio. Optumus. intumus, pulcherrumus, lubido, dicundum, faciundum, maxumae, monumentum, contumelia minumae. Melius tamen est, et ad enuntiandum et ad scribendum, i litteram pro u ponere, in quod jam consuetudo inclinavit.

---

Cassiodorus, De Orthographia, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1189/tmp1189/tmp1189.tmp1189.opp-lat1.xml.
