Latin
1.9 to 1.12
Cassiodorus, De Orthographia 1.9-12
Unproofread scanNot analysed yet
Vineas, per e quidam scribendas tradiderunt, si hae significarent quas in agris viderimus: ac contra per i vinias illas sub quibus latere miles solet, quod discrimen stultissimum est. Nam neque aliunde vineae castrenses dictae sunt, quam quod vineis illis agrestibus similes sunt. Exstinguunt, per u et o: qualem rationem supra reddidi de q littera, quam dixi oportere in omni declinatione duas vocales habere, talis hic quoque intelligenda est, exstinguo; est enim, ab ex, et stinguo, et ob hoc exstinguont, licet enuntiari non possit. Intervallum duas ll habet; vallum enim ipsum non aliter scribitur, a quo intervallum. Varro dicit intervalla esse spatia quae sint inter capita vallorum, id est stipidum, quibus vallum fit, unde caetera quoque spatia dicunt. Observanda pusillo diligentius praepositionum cum verbis a vocalibus compositio, ut consonantes novissimas praepositionum sciamus non durare, sed mutari plerumque. Itaque nonnunquam quae consonantes verborum aut vocabulorum primo loco sunt, easdem neeesse est fieri et in praepositionibus, quae propter lenitatem quoque omnino enuntiari saepe litterae praepositionum non possunt: quando autem fiat, quando non, sono internoscimus.