# De Orthographia 10.4

Cassiodorus, De Orthographia, Chapter 10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/de-orthographia/10.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/de-orthographia/10.4

Quaecunque verba primo loco ab s littera incipient, ea cum praepositione ex composita littera eamdem s habere debent; caetera minime onerari oportet, ut, salio, exsilio; specto, exspecto; aestimo, existimo, s non habent, sicut aequo, exaequo; peto, expeto, aeque non habebunt: quod discrimine facile intelligitur, aliud esse pecto, aliud specto; et ideo ab eo verbo quod pecto, id est pectino, cum compositum fuerit, expecto s litteram non habet: ab eo vero quod est specto, id est rei alicujus spectaculo utor, cum compositum fuerit, exspecto s litteram, sicut supra diximus, necessario retinet. Item exscreo, cum s a screare fit; si sine s, a creare. Exsilium quoque cum s scribi debet (ex solo enim ire, est exsulare), quasi exsolium, quod Graeci εξορισμίν dicunt, et antiqui exsoles dicebant, quos nos exsules dicimus. Extorrem vero sine s; ex terra enim ejectum significat. Exsui habet s; sui enim est, et insui, quasi alicui rei inmitti: unde exsui, quasi jam emitti, enudari. Inde exsuviae, unde exsuti, id est spoliati. Exire, sine s; ire enim simplex est, et quaecunque ex hoc formabuntur, ut, exitus, exitium, exitiale, et exercere, non habent s in compositione, quia simplicia quoque s similiter non habent. Etenim exercere, est ex et arcere, ut exercitus, qui sub disciplina certa arcetur, unde exercitatio. Exscindo s habere debet, scindo enim est simplex. Similiter exsculpo, et exsisto: sculpere enim, et sistere simpliciter dicitur. Expurgo etiam, eodemque modo excedo, s non desiderant; eximo similiter. Nam et in aliis praepositionibus sine hac littera est, ut, redimo, interimo, dirimo. Itaque exemptus ita scribitur, ut eximius, qui est quasi exemptus, et extra caeteros positus. Extremus quoque sine s; ex enim est, unde extra, et extremus, unde extrinsecus, exter, extrarium, et si quae alia hinc trahi possunt. Exsequiae vero habent s; sequi enim est in simplici. At exiguae non habent s, sicut indiguae, quae egeant, exiguitas similiter; ut et exoletus, quod ex alterius partis praepositione manifestum fit; adolevit enim est. Obsolevit autem s quidem habet, sed non ipsius verbi, verum praepositionis, quae est obs sicut ab abs: quasi abolevit, id est inveteravit et absorduit diuturnitate. Haec et quae his similia sunt hoc modo animadvertentur. Caetera quae simplicia sunt, et non componuntur, sine ulla dubitatione x tantum habebunt, ut, vixi, dixi, vexavi, faxi, uxor, auxilium, examen, axis et exemplum.

---

Cassiodorus, De Orthographia, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1189/tmp1189/tmp1189.tmp1189.opp-lat1.xml.
