# De Orthographia 10.5

Cassiodorus, De Orthographia, Chapter 10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/de-orthographia/10.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/de-orthographia/10.5

De divisione syllabarum. Duae sunt consonantes impares, quae tamen haerere possunt, si hinc inde vocalem accipiant. Posteriorem syllabam sequuntur pares vel impares, singulae scilicet, et in priorem, et in posteriorem dividuntur. Potestas novissima syllabae stas erit; noster, ster; capto, pto: at ubi tres sunt, ut, plostrum, strum; lustrant, strant; capistrum, strum: aeque claustrum, rastrum, campestre. Fere autem tres hae consonantes tertio loco r habent, et aliae l litteram; ut astula, et in elisione astla, pessulum: aliter nullo modo in tribus consonantibus unitas syllabae datur. Cum pares sunt, singulae ad singulas syllabas ibunt.

---

Cassiodorus, De Orthographia, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1189/tmp1189/tmp1189.tmp1189.opp-lat1.xml.
