Latin
Chapter 10
Cassiodorus, De Orthographia 10.7
Unproofread scanNot analysed yet
Una consonans inter duas vocales posita posteriorem sequitur; ut, Paris, lapis, thuris; at si inter vocales consonans fuerit, ut, digamma, posterius vocali digammae adhaerebit. Jam enim dixi, excepta littera g, nullam aliam consonantem cum ejusmodi syllabis consentire, ut, solvo, nervo, volvo, larva, pulvis: itaque tenuis, si trisyllabon erit, u consonans ad u accedit; si disyllabon, adaeque belva, malva. Dispicio, verbum compositum, quaeritur utrum per duo es, an per unum scribi debeat; et utrum ita dividi, dis et spicio. Et divisionis quidem ejus facilis ratio est, quoniam omnes praepositiones integrae separandae sunt; ut est, abstulit, abs et tulit; transtulit, trans et tulit; abscondit, abs et condit, et caetera his similia. Per duo autem ss scribendum est, non per unum, quoniam ex praepositione et verbo constat esse compositum: quemadmodum est conspicio, aspicio, despicio; ac per hoc per duo ss, disspicio scribi debet, et ita dividi, dis et spicio. Nonnulli vero dispicio per unum s scribendum putant, quod praepositio dis interdum litteram perdit; ut est, diduco, divido, dijudico; sed melius est per duo ss scribi disspicio.