# De Orthographia 10.9

Cassiodorus, De Orthographia, Chapter 10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/de-orthographia/10.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/de-orthographia/10.9

Pompeiius, Tarpeiius, et eiius per duo ii scribenda sunt, et propter sonum (plenius enim sonant) et propter metra, nunquam enim longa fiet syllaba, nisi si per i geminum scribatur. Hanc scripturam ita dividimus, ut praedixi. Nunc illud genitivi eorum, et nominativi plurales et dativi, quemadmodum scribantur, videamus. Quidam hujus Pompei, Tarpei, hi Pompei, Tarpei, his Pompeis, his Tarpeis, per unum i scribunt. Nonnulli pusillo diligentiores, alteram i his addunt. Ego quoque tertiam addendam praecipio. Si enim, ut docui, nominativus duo ii habet pro duabus consonantibus, hae perire nulla declinatione possunt, quae tamen omnimodis modernus usus excludit.

---

Cassiodorus, De Orthographia, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1189/tmp1189/tmp1189.tmp1189.opp-lat1.xml.
