Latin
Chapter 11
Cassiodorus, De Orthographia 11.1
Unproofread scanNot analysed yet
Ex Lucio Caecilio vindice ista deflorata sunt. M litteram, ad vocales primo loco in verbis positas si accesserit, non enuntiabimus. Cum autem ad consonantes, aut digammon AEolicum, pro quo nos u loco consonantis posita utimur, tunc pro m littera, n litterae sonum decentius efferimus. Lucii, magnii, magii, cum in genitivis singularibus dicimus, interest, quos nominativos habeant. Proinde enim intererit, utrum per duo i, an per unum debeant scribi. Si lucus, magnus, magus sunt nominativi eorum, unum i in genitivo habebunt, plurali quoque nominativo et vocativo, sed et dativo et ablativo similiter scribentur. Si autem lucius, magnius, magius, proferantur, duo ii in genitivo habebunt; ut Lucii, magnii, magii: quod ipsium Lucilius adnotavit, eum a numero numerius discerneret. Cum praepositio, per c scribenda est: quum adverbium temporis, quod significat quando, per q scribendum est, discretionis causa; ut apud Ennium,