Latin
Chapter 12
Cassiodorus, De Orthographia 12.1
Unproofread scanNot analysed yet
Ex Prisciano grammatico qui nostro tempore Constantinopoli doctor fuit, de libro primo ipsius ista collecta sunt. Notandum igitur quod hamus, qui a Graecis ar/xwrrcw appellatur, cum aspiratione debet scribi. Sciendum et hoc pro ψ Graeco, a Latinis in scribendo ph poui debere, in Graecis duntaxat nominibus, ut, Orpheus, Phaeton. In caeteris autem Latinis nominibus f ponendum, ut, fama, filius, facies. Phoebus, quo nomine Apollo significatur, ita ponendum est, ut post p, h ponatur. Similiter et Herichthonius [ms. ,Hiericthonis], hiulcus, per aspirationem debent scribi.