Latin
Chapter 12
Cassiodorus, De Orthographia 12.5
Unproofread scanNot analysed yet
Valete, fratres, atque in orationibus vestris mei memores esse dignemini, qui vos inter caetera et de orthographiae virtute, et de distinctione ponenda, quae nimis pretiosa cognoscitur, sub brevitate commonui, et quemadmodum Scripturae divinae intelligi debeant, copiosissime legenda praeparavi; quatenus sicut ego vos ab imperitorum numero sequestratos esse volui, ita nos virtus divina non patiatur cum nequissimis poenali societate conjungi.