# De Orthographia 2.1

Cassiodorus, De Orthographia, Chapter 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/de-orthographia/2.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/de-orthographia/2.1

Ex Velio Longo ista deflorata sunt. At, si conjunctio fuerit, per t scribendum est, ut est, At te nocturnis juvat impallescere chartis. si praepositio, per d, ut est, Fando aliquid si forte tuos pervenit ad aures. Atque, item conjunctio composita, per t similiter scribenda est. Apud praepositio per d scribi debet; sicut, ad patrem: quoniam veteres saepe apud pro ad usi sunt; et duabus ex eis mediis litteris sublatis, id est, p et u, ad remanet.

---

Cassiodorus, De Orthographia, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1189/tmp1189/tmp1189.tmp1189.opp-lat1.xml.
