# De Orthographia 2.2

Cassiodorus, De Orthographia, Chapter 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/de-orthographia/2.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/de-orthographia/2.2

Item quit, per t scriptum, verbum est tertiae personae, cujus prima est queo, secunda quis, tertia quit: ex quibus componuntur nequeo, nequis, nequit, inquio, inquis, inquit. Per d autem adverbium: ut, quid faciat laetas segetes; et quae ex eo componuntur; ut, quidquid, siquid, aliquid, nunquid, et his similia. Id, per d scriptum, pronomen est neutri generis, ab eo quod est, is, ea, id; per t vero signatum, indicat verbum tertiae personae, ab eo quod est, eo, is, it.

---

Cassiodorus, De Orthographia, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1189/tmp1189/tmp1189.tmp1189.opp-lat1.xml.
