# De Orthographia 2.3

Cassiodorus, De Orthographia, Chapter 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/de-orthographia/2.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/de-orthographia/2.3

Placet etiam Delmatiam scribamus, non Dalmatiam; quoniam a Delminio [ms., Delmino] maxima ejusdem provinciae civitate tractum nomen existimatur. Feriae quoque, non fereae scribendae sunt: quia apud antiquos feriae non fereae dicebantur. Actuarii et actarii, utrumque dicitur. Sed actuarii nominantur diversis actibus generaliter occupati; actarii vero scriptores tantum dicuntur actorum. Item aliud est esse Cilonem, aliud Chilonem. Cilones vocantur homines angusti capitis et longi, et k aspirationem non habet: Chilones vero, cum h aspiratione scripti, a brevioribus labiis homines vocitantur; quod est a Graeco vocabulo derivatum, ποφά τά χεάη: unde Achillem quoque ferunt esse nominatum.

---

Cassiodorus, De Orthographia, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1189/tmp1189/tmp1189.tmp1189.opp-lat1.xml.
