# De Orthographia 3.1-4

Cassiodorus, De Orthographia, 3.1 to 3.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/de-orthographia/3.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/de-orthographia/3.1

Ex Curtio Valeriano ista collecta sunt. Q littera tunc recte ponitur, cum eam statim u littera sequitur, juncta cum alia vocali vel vocalibus diphthongis, ita ut unam syllabam faciat, ut: Quirites, quaestio, quaerite. Caetera vero per c scribi debent; ut, cujus, Cumae, et reliqua hujusmodi. Cum, quando praepositio erit, per c scribitur; ut est illud: Divisum imperium cum Jove Caesar habet. quando autem adverbium est, per q scribendum. Veteres enim quando, quum dixerunt; ut est: Quum navis ex Asia venerit: caeteraque hujusmodi adverbia similiter scribenda sunt; ut, quoquumque, ubiquumque. Hujuscemodi per c litteram scribendum est; 609 Antiqui enim pronominibus ce addebant; ut, hicce, illicce, isticce: unde subtracta eadem novissima littera, c relictum est; ut, hic, illic, istic; sed hoc in solo genitivo casu articularis pronominis, qui est hujusce, adhuc eadem syllaba ce integra manet. Cur, alii per c scribendum putaverunt, dicentes non posse q litteram poni, ubi u esset sine alia vocali, secundum regulam supradictam; alii per q, eo quod originem trahat ab interrogativis adverbiis, quae sunt, quando, quorsum. Usus autem obtinuit ut cur per c scribatur.

---

Cassiodorus, De Orthographia, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1189/tmp1189/tmp1189.tmp1189.opp-lat1.xml.
