# De Orthographia 3.8

Cassiodorus, De Orthographia, Chapter 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/de-orthographia/3.8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/de-orthographia/3.8

Eamdem rationem puto observandam et in verbis quae praeterito tempore et futuro incertum est p an b habere debeant. Nam sicut in casibus nominum p littera in b commutatur, ut est caeleps, caelibis, ita in temporibus quoque verborum econtrario b in p commutatum videmus; ut scribo, scripsi, scripturus; labor, lapsus, lapsurus; nubo, nupsi, nuptura. Z in antiquis libris Latinorum scripta non est; sed pro illa, duo ss ponebantur, crotalizare, crotalissare. Sed viderint illi qui [ms., quod) cum verbis quibusdam integris Graecorum uti in Latina lingua non erubuerunt, erubescendum crediderunt litteras Graecas intermiscere. Nam satius est alienis bene uti quam nostra ineleganter apponere.

---

Cassiodorus, De Orthographia, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1189/tmp1189/tmp1189.tmp1189.opp-lat1.xml.
