# De Orthographia 4.10

Cassiodorus, De Orthographia, Chapter 4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/de-orthographia/4.10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/de-orthographia/4.10

Vulgus, vultum, parvum, torvum, sunt qui putant per duo u scribi non debere: quod similis vocalis vocali adjuncta, non solum non cohaereat, sed etiam syllabam augeat, ut est vacuus, ingenuus, occiduus, exiguus, perspicuus, et in verbis, metuunt, tribuunt, statuunt. Sed Velius Longus per rationem praesumptam decipi eos putat, quod primitivus, et adoptivus, et nominativus, et alia per u et o scribantur. Nam aliter scribere, et aliter pronuntiare vecordis est. Cum enim per o scribant, per u enuntiant. Praeterea qui contra sentiunt, non respexerunt unum u toties consonantis vim habere, quoties pro consonante ponitur, quod apud Graecos digammon vocatur: ac sic fieri, ut nominativus duas quidem u litteras habeat, sed priorem pro consonante, posteriorem pro vocali scilicet positam. Sic et Donatus dicit, quoties u et i, seu sibi, seu aliis vocalibus praeponuntur, loco habendas esse consonantium. Hiemps, ut Caecilio [ms., Sellio] videtur, p habere propter m litteram non debet, quod satis sine ea littera m sonet; vel quod per omnes casus ne vestigium quidem illius appareat. Sumpsi autem quaeritur an possit sine p littera, ut hiemps sonare: sed quia et in alia declinatione p respondit, cum dicimus sumptus, sumpturus, necessario per p scribi debet.

---

Cassiodorus, De Orthographia, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1189/tmp1189/tmp1189.tmp1189.opp-lat1.xml.
