Latin
Chapter 4
Cassiodorus, De Orthographia 4.11
Unproofread scanNot analysed yet
A, et ab, et abs, et au praepositiones unius generis sunt: velut cum dicimus, a me, ab illo, abstuli, aufugi. Sed observandum, ut tunc ab praepositio scribatur, quotiens parti cuilibet orationis conjungitur, quae a vocali incipiat, ne dictio multis consonantibus oneretur. Si vero a consonante pars aliqua, cui praeponitur incipiat, non est ponenda ab praepositio, sed a solum; ut, a fratre, a vicino, ab homine, ab urbe. Abs vero apud nos nominibus, cum quibus in compositione [ms. conclusione] venit, respuenda est; ut est, ab urbe venio, non abs urbe venio. Nam in compositione non est evitanda, ut abscondo, abstineo. Au quoque his praeponenda est, quae a consonantibus incipiunt.