# De Orthographia 4.23

Cassiodorus, De Orthographia, Chapter 4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/de-orthographia/4.23
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/de-orthographia/4.23

Ungere tela manu, ferrumque armare veneno. Nata quominus unguo debeat dici, evidenter apparet; quod nullum verbum est vo terminatum, sive junctim, sive solute, ut non eamdem u servet in praeterito; ut, volvo, volvi; eruo, erui. Ungo vero, non ungui, sed unxi facit: quomodo pingo, pinxi; et tamen non utique nomini quod hinc fingitur, sic insertam videmus … litteram, ut evelli non possit, sicut apud eumdem Virgilium, Et pingues unguine taedas; et in consuetudine usurpatum unguentum dicitur: quod tamen sine u debet scribi. Leprosi, a pruritu nimio ipsius scabiei dicti sunt, et ideo per p scribi debent. Mille numerus, a quibusdam per unum l scribitur, quod milia dicimus, non millia; alii melius perduc ll existimant scribendum.

---

Cassiodorus, De Orthographia, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1189/tmp1189/tmp1189.tmp1189.opp-lat1.xml.
