Latin
Chapter 4
Cassiodorus, De Orthographia 4.3
Unproofread scanNot analysed yet
Cotidie, per c et o dicitur, ut scribitur, non per q; quia non a quoto die, sed a continenti die dictum est. Haud, quando adverbium est negandi, d littera terminatur, et aspiratur in capite; quando autem conjunctio disjunctiva est, per t litteram sine aspiratione scribitur. Malo per unum l, quod est magis volo. Malle, per duo ll, quod est magis velle. Nolo per unum l, est enim non volo. Nolle, per duo ll, quod est non velle. Primo querela apud antiquos per unum l scribebatur, sicut suadela, tutela, candela, corruptela: quamvis usus sibi etiam apud eos vindicaret, ut aliqua in figura diminutivorum per duo ll scriberentur: ut, capella, fabella, tabella. Nunc autem etiam querella per duo l scribitur.