Latin
Chapter 5
Cassiodorus, De Orthographia 5.14
Unproofread scanNot analysed yet
Van, et ven, et vin, syllabae, u vocalem habebunt pro consonante, ut, vannus, ventus, vindicta. Van, praefinita syllaba, u vocalem habebit pro consonante; ut, vappa, υδαρής. Alias vocales inter u et p collocatas inveni deficere. Ban, cum incipit syllaba, b mulam habebit positam; ut, barrus ελεφας, bardus αναίσθητος, bargus «fwfc, barba. Excipitur nomen proprium Varro tantummodo. Ver et Vir, syllabae longae vel breves, u vocalem loco positam consonantis habebunt; ut, vertex, virgiliae, πλειάδε; ,verbum, virus, virga, virgo, virtus, virbius. Excipitur ab hac regula tantummodo berna, quod nomen licet ego invenerim per u scriptum, ta men quia illustris memoriae audivi Mennonium, hominem omnis facundiae judicem, se dicentem de hoc reprehensum a Romano quodam disertissimo, quod per hanc enuntiaverit litteram: nos quoque notamus ac tentamus rationem reddere, quasi diversitatis causa: si enim berna, domi genitum significet, id est oixoytvfo, commune est duum generum secundum veteres, trium vero secundum meam sententiam; et per b mutam scribetur. Si vero temporale quoddam denuntiet, erit mobile; a vere namque vernus, verna, vernum fit, ut si quis dicat, vernus sol, verna hirundo, vernum tempus; et u, sicut prototypon ejus, in scriptura tenebit. His ita se habentibus, possumus etiam intelligere bernam dictum esse eum qui in bonis haereditariis natus est. Bona vero per b litteram scribi supradicta ratio demonstrat.