# De Orthographia 5.15-17

Cassiodorus, De Orthographia, 5.15 to 5.17. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/de-orthographia/5.15
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/de-orthographia/5.15

Vor syllabam neque brevem neque longam in Latino sermone, ulli inveni praepositam nomini, nisi vortex, pro eo quod est vertex; sicuti volnus antiquos figurasse meminimus. Bur similiter cognovi deficere, praeter hoc quod in proprio dicimus nomine, id est burra; quod etiam per b mutam scriptum esse secundum regulam novimus in supradictis expositam. Bes longam similiter nomen monosyllabum reperi; significat autem uncias octo; quod b mutam tenere consuetudo tradidit in scriptura, brevem invenire non potui. Nam vesper, vestis, ac similia, licet per u vocalem pro consonante scribantur, tamen juxta rationem supradictam, ubi fecimus bes longam, debent per v scribi: quoniam s littera sequenti syllabae sine dubio jungitur.

---

Cassiodorus, De Orthographia, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1189/tmp1189/tmp1189.tmp1189.opp-lat1.xml.
