# De Orthographia 5.2

Cassiodorus, De Orthographia, Chapter 5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/de-orthographia/5.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/de-orthographia/5.2

Ve correpta, nominis principium obsidens, u digammon similiter habebit in scriptura; ut, venenum, vena, verecundus, venerabilis, vetus, vehemens, vehiculum; ita tamen, si non ab adverbio, quod est bene, compositionem habuerint nomina. Haec namque per b mutam notabuntur, eo quod adverbium bene per b mutam scribi ratio regularis compellit hac de causa, quia constat quaedam adverbia a nomine venire et si nominis dativus casus singularis in o desinat, ultima o littera in e tam brevem quam longam conversa facit adverbium; ut, doctus, docti, docto, docte; malus, mali, malo, male. Ergo et bonus, boni, bono, bone debuit facere. Sed ne vocativus casus non adverbium putetur; ut est, o bone vir, visum est etiam penultimam o litteram in e convertere, ut hoc adverbium, illud nomen indicet. Igitur a bono factum est adverbium bene. Bonum vero per hanc litteram significari monstrabunt sequentia. Itaque si ab adverbio, quod est bene, composita fuerint nomina, per b mutam scribuntur: ut, benignus, benevolus, beneficus, duntaxat a benefaciendo; nam a veneno per u scribi nullus ignorat.

---

Cassiodorus, De Orthographia, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1189/tmp1189/tmp1189.tmp1189.opp-lat1.xml.
