# De Orthographia 5.6

Cassiodorus, De Orthographia, Chapter 5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/de-orthographia/5.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/de-orthographia/5.6

Vi longa, vel brevis, nomini praebens initium, si a humero bis, id est secundo, composita fuerit, per b mutam scribetur; discretionis enim gratia, bis numerus per hanc litteram scribitur, ut separetur a nomine monosyllabo, quod est vis, et necessitatem significat; veluti, biceps, bilinguis, biformis, bipatens, biennium, bimum, biga, biduum, bicolor, bipennis, bijugum, ac talia. Si autem pura remaneant numero, u traductam in consonantium potestatem habebunt positam; ut, victor, vinum, vilis, victus, vinitor, vita, vidua, vipera, viator, vitisator; praeter bitumen, quod neutri generis consistens, numerum disyllaborum excessit. Bile etiam discretionis causa dicitur. Nam si fel significat, per b mutam; si abjectum aliquid, ac parvi pretii, per u scribetur. Bibula autem a verbo, quod est bibo, traducitur, cujus postea regulas dabimus.

---

Cassiodorus, De Orthographia, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1189/tmp1189/tmp1189.tmp1189.opp-lat1.xml.
