# De Orthographia 6.3

Cassiodorus, De Orthographia, Chapter 6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/de-orthographia/6.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/de-orthographia/6.3

Ve correpta, sive sola fuerit, sive adjuncta consonanti, per u vocalem, loco positam consonantis notetur; ut, juvenis, alveus, fovea, advena, juvencus, caverna, noverca, et adversus praepositio, praeter trabeam. Gubernator enim, licet per b mutam scribatur, tamen hoc nomen arbitror a guberno verbo figuratum consistere; cujus regulas postea meditabimur, cum ad tractatum b litterae trifariam in nomine positae venerimus: ita tamen, si non diminutiva nomina vel derivativa fuerint. Illa enim (sicut superius diximus) prototypa sua sequentur; ut, liber, libertus, libellus; vel imber, hibernus; flabrum, flabellum; tabula, tabella; taberna, tabernaculum; bellator, imbellis vel imbecillis; fabula, fabella; quae omnia per b mutam, ceu primiformia, scribentur certissime.

---

Cassiodorus, De Orthographia, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1189/tmp1189/tmp1189.tmp1189.opp-lat1.xml.
