Latin
Chapter 6
Cassiodorus, De Orthographia 6.5
Unproofread scanNot analysed yet
Vi brevis, per u vocalem, habentem vim consonantis, scribetur; ut, Favius, Flavius, avidus, fluvius, civitas, favilla, provincia, exuviae, manuviae, oblivium, diluvium, suavium, lividum, simpuvium, ύδος σχβύοις Ιερατικού; praeter obitum nomen, et subito atque obiter adverbia: quae ob, et sub, ut pote praepositiones, antiquos puto in scriptura servasse, b litteram non mediae, sed primae adjungentes syllabae. Virbius est abstractus a regula, quoniam virum bis factum esse memorant: quem numerum per b mutam scribi antedicta declarant; quidam virum bonum; alii vero virbium, tanquam sit ήρως αίαβίβιωχώς; alii deum esse qui viribus praeest, interpretantur. Praeterea notatur ambiguus, namque m semivocali praeposita in una eademque dictione, nunquam u littera pro consonante sequitur. Huic opponitur quamvis; sed hoc videtur esse compositum, cum posterior vis syllaba subjungitur plurimis: ut quovis, quorumvis, utrumvis, ac talia.