Latin
Chapter 6
Cassiodorus, De Orthographia 6.8
Unproofread scanNot analysed yet
Bi, longa, si penultima fuerit, per b mutam scribetur; ut libido, rubigo, tibicen, ambitus, concubina, cubile. Sed hoc etiam manifestamus, quod harum quaedam in transfiguratione corripiuntur, ut, tubicen, tibia, cubile, cubitus, vel connubium: quae licet vim longarum amiserint, tamen eamdem scripturam et in derivationibus desiderant custodire. Sciendum praeterea quia si in compositis nominibus, in penultima, vel in antepenultima sede, vi longa inciderit syllaba, per u vocalem pro consonante scribetur, ut, invitus, divigenus, Lavinia, privilegium, ac talia. Privignum etiam huic regulae inservire non dubito, quod per detractionem e litterae dici puto: privigenum enim integram magis esse dictionem noster animus arbitratur.