Latin
Chapter 8
Cassiodorus, De Orthographia 8.2
Unproofread scanNot analysed yet
Praeterea quaerimus, quare verbum enervo, disyllaborum supergrediens numerum, et conjugationis primae, ac primae speciei consistens, non per b mutam, sed per u scribitur; et dicimus, quaestionem solventes, quia est longa praepositio, et ideo disyllaborum arripuit regulam. Sed quia evenit quaedam verba in ultima quidem aut antecedente syllaba primae personae u litteram non habere, in secunda vero continere persona, ut volo, vis; malo, mavis; quaedam in praeterito lanium perfecto, non tamen in positione sua, ut, gaudeo, gavisus sum; et rursus in praeterito perfecto, u litteram penitus non habente, alias personas in temporibus aliis eamdem tenere litteram, ut, vivo, vixi; sciendumque est illam u litteram, vocalem pro consonante haberi in scriptura. Si vero praeteritum supradictum in hui, aut in si, aut in psi syllabas desinat, per b mutam sine dubio scribentur: ut, praebeo, praebui; jubeo, jussi; scribo, scripsi, ac talia. Credo etiam de verbis hanc regulam nos dedisse plenissimam, cura temporis omnis praeteriti imperfecti ultimam syllabam, modi scilicet indicativi per b mutam habeant, ut, amabam, volebam; et praeteriti perfecti eamdem, ultimam, et plusquam perfecti penultimam, per u vocalem loco positam consonantis, ut, amavi, amaveram; volui, volueram. Futuri quoque ejusdem terminus; si primae, et secundae tertiaeque productae conjugationis verba fuerint, per b mutam scribentur, ut, amo, amabo; voco, vocabo; doceo, docebo; moneo, monebo; nutrio, nutribo; audio, audibo. Et subjunctivi seu conjunctivi ultimas per u vocalem pro consonante scribi debere, antiquos tradidisse cognoscimus, ut, volebam, volueram, voluerim, voluissem, voluero, ac talia; eorum scilicet verborum quorum prima persona aut u vocalem habuerit pro consonante in ultima syllaba, ut, levo, privo; aut penitus eadem littera non apparente, eodem loco scilicet eademque persona, ut, habito, hiberno, amo, doceo, ac talia. Nam quae habebunt b mutam in prima syllaba praesentis (ut dictum est) temporis, quorum praeteritum in hui, aut in psi syllabas desinit, eamdem b mutam in omnibus temporibus modorum omnium, ubicunque inciderit, servare desiderant.