Latin
Chapter 9
Cassiodorus, De Orthographia 9.2
Unproofread scanNot analysed yet
Omnes articuli a vocali incipientes, cum aspiratione proferuntur; ut, hic, haec, hoc; hi, hae, haec: absque vocativo o et a. Adverbiis tamen localibus aspiratur, ut, hic, huc, hinc, hac: nisi cum pronominibus componantur, illic, istic, istaec, istuc, istac; tunc enim amittit collisione vocalium spiritum, quem aliae compositiones etiam in mediis semper vocalibus servant, ut, adhuc, prohibeo; exceptis paucis corruptis, quae excludunt penitus spiritum, sicut superius dictum est; ut, postumus, post humatum, id est post sepultum patrem natus. Bimus, trimus, quadrimus, quasi a bis, ter, quater, et hieme dicta. Manubrium, quasi manu haberium; petaeredium a petendis haereditatibus; cum hoc ipsum etiam quibusdam soleat evenire simplicibus, ut, veho, vexi; traho, traxi; mihi, mi; nihil, nil; prehendo, prendo, vehemens, vemens, et similia, sicut ante relatum est.