Latin
Prologus
Cassiodorus, Expositio In Cantica Canticorum [Attributa] 2
Unproofread scanNot analysed yet
Salomon inspiratas divino Spiritu composuit hunc libellum de nuptiis Christi et Ecclesiae, et quodammodo epithalamium fecit Christi et Ecclesiae, id est canticum super thalamos. Unde et Cantica canticorum vocavit hoc opus: quia omnia cantica superexcellit. Sicut enim dicitur, Rex regum, et Dominus dominantium (Apoc. XVII, 14), et solemnitas solemnitatum; sic dicitur Canticum canticorum ob excellentiam et dignitatem, Est autem in hoc obscurior iste libellus, quia nullae ibi commemorantur personae, et quasi comico stylo compositus est.