Latin
Chapter 1
Cassiodorus, Expositio In Cantica Canticorum [Attributa] 3.2
Unproofread scanNot analysed yet
Quia meliora sunt ubera tua vino. Repente ad ipsum cujus desiderio flagrabat, verba convertens, subdit, Quia meliora sunt ubera tua vino. Per ubera Christi dulcedo Evangelii intelligitur: quia eo veluti lacte nutritur infamia credentium. Vinum autem austeritatem legis significa t: sed ubera Christi meliora sunt vino, quia dulcedo Evangelii melior est austeritate legis. In lege enim nulla reservatur poenitentia, sed praecipitur ut qui peccat occidatur: Evangelium autem dicit: Nolo mortem peccatoris (Ezech. XVIII, 32), etc.