# Expositio In Cantica Canticorum [Attributa] 4.2

Cassiodorus, Expositio In Cantica Canticorum [Attributa], Chapter 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/expositio-in-cantica-canticorum-attributa/4.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/expositio-in-cantica-canticorum-attributa/4.2

Vers. 2. Sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias. Videns sponsam suam ad requiem festinare, et labores aeternos fugere, ac per quietem praesentis temporis ad aeternam beatitudinem tendere, monet eam tali comparatione et praedicatione, ut norit se per pressuras et labores hujus saeculi illuc pervenire debere. Sicut, inquit, lilium inter spinas, sic amica mea inter filias. Spinae quae pungunt et lacerant, significant perversos quosque vel intra vel extra Ecclesiam. Et est sensus: Sic tibi vivendum est ad tempus in mundo, et sic parata esse debes contra omnia adversa, sicut lilium inter spinas est, et tamen florere, et gratum odorem ex se emittere non cessat: sic amica mea inter filias; quia non solum ab his qui extra Ecclesiam sunt, mala pateris: verum etiam ab illis qui regenerati per baptismum in filiationem Dei venisse videntur. Et nota quod se superius sponsus lilium appellavit convallium: nunc sponsam suam dicit, Quasi lilium inter spinas; quia ipse qui vere est lilium, per gratiam facit Ecclesiam suam esse lilium, candidatam videlicet virtutibus, vel ab omni vitiorum labe immunem.

---

Cassiodorus, Expositio In Cantica Canticorum [Attributa], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1185/tmp1185/tmp1185.tmp1185.opp-lat1.xml.
