Latin
Chapter 3
Cassiodorus, Expositio In Cantica Canticorum [Attributa] 5.2
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 2. Surgam, et circuibo civitatem: per vicos et plateas quaeram quem diligit anima mea: quaesivi illum, et non inveni. Exsurgam (inquit) de strato corporis et carnalis delectationis, et circuibo civitatem hujus mundi, maria ac terras peragrando. Per vicos et plateas quaeram quem diligit anima mea, hoc est, per lata itinera gradientes hujus saeculi, et suis voluptatibus deditos aspiciam, si forte dilecti mei vestigia inveniam. Hoc cum causa exempli de multis dici possit, praecipue tamen in illo Eunucho impletum est, qui a finibus terrae venit Deum coeli Jerosolymis adorare, quem Philippus invenit, eique Christum in prophetia Isaiae ostendit (Act. VIII, 27). Hoc quoque in Cornelio adimpletum est, qui adhuc paganus et ignorans Deum, eleemosynas faciebat, et orationibus vacabat, quem Petrus cum omni domo sua baptizavit (Ibid. X, 22). Itera autem difficultatem inventionis, et dicit: quaesivi, et non inveni.