Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum X
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.10.4
Unproofread scanNot analysed yet
Vere. 2. Quoniam …e peccatores intenderunt arcum. Arcum, mandata divina debemus advertere, quae haereticus tractans, et in sua pravitate componens, ad vulnus animae tendit operandum, ut non ad salutem compungat, sed aeterna morte transfodiat. Et bene arcus ponitur in sacratissimis Scripturis: quia in unum duo Testamenta conjungens, aut delensionem tribuit, aut ruinam; sicut Apostolus dicit: Aliis quidem sumus odor mortis in mortem, aliis odor vitae in vitam (II Cor. II, 16).