# In Psalterium Expositio 1.11.6

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xi. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.11.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.11.6

Vers. 4. Qui dixerunt: Linguam nostram magnifilabia nostra a nobis sunt: quis noster Dominus est? Illos exponit qui in prosperis rebus nimia loquacitate turgentes, gloriam suam exaltare praesumunt, et ponunt in propria potestate, quod se dementes a Deo non intelligunt accepisse. Hos paulisper interrogo, quare non sunt garruli, cum supervenientibus curis stupida taciturnitate constricti sunt? Defigentes enim vultus in terram, claudunt ostia labiorum; et tanquam linguam perdiderint, sic confusis mentibus obmutescunt. Adde aegritudinum varios casus; ut frequenter non sit idoneus cibum petere, qui videbatur de labiorum se potestate jactare. Tunc ipsi, si possunt, dicant: Labia nostra a nobis sunt: Quis noster est Dominus? Istud autem, Quis noster est Dominus? Sacrilegorum verba repetuntur. Quae figura dicitur antisagoge, id est contradictio.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
