Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.12.4
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 2. Quousque avertis faciem tuam a me? Apparitionem postulat Christi, quam in Spiritu jam praevidebat. Ipsa est enim facies ejus, quae carnalibus oculis potuit apparere: quam ille vir sanctus affectu generalitatis merito cupiebat aspicere, quae mundum dignata est coelesti visitatione salvare. Sic et desiderium divini amoris ostensum est, et impletam charitatem constat in proximis: quando jugiter expetebat quod omnibus prodesse cognoverat. Utrumque enim conjunctum, utrumque sociatum; ut nec Deus sine proximo ametur, nec proximus sine Divinitate diligatur.