# In Psalterium Expositio 1.12.6

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.12.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.12.6

Vers. 4. Dolorem in corde meo per diem. Usquequo exaltabitur inimicus meus super me? Adhuc super piis conquestionibus perseverat. Subauditur enim de versu superiore ponam, ut sit plena sententia: Dolorem in corde meo ponam per diem, id est per singulos dies, ut absolute continuatio temporis possit intelligi. Et respice versus istius primum verbum, ut jam non desiderium, sed decoro crescente ambitu excitatus dolor maximus sentiatur; quod utique fit quando spes longa protrahitur· Inimicus meus: de diabolo dicit, qui ante adventum Domini exaltatus humana captivitate gaudebat. Super me, hoc est super credulitatem meam, quia ille toto orba colebatur instanter, cum devotionem fidei divina religio non haberet.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
