# In Psalterium Expositio 1.12.9

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.12.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.12.9

Vers. 7. Ego autem in misericordia tua speravi. Exsultabit cor meum in salutari tuo. Quamvis desiderio magno raperetur, patientiae suae tamen momenta declaravit dicens: quia etsi adhuc contingat propria vota differri, ipse tamen, superna misericordia suffragante, in spe ejus possit firmissimus inveniri, sicut Apostolus dicit: Spes autem non confundit (Rom. V, 5). In tua enim misericordia dicit, quoniam qui aliter putat, omnem spem suae credulitatis evacuat. O virtus fidei, et firmitas magna credentis! Gaudebat ad praesentis absentiam, et interior homo Dei salutare jam conspexerat, quem adhuc exterior carnalibus oculis cernere cupiebat.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
