# In Psalterium Expositio 1.15.4

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xv. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.15.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.15.4

Vers. 2. Dixi Domino, Deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non indiges. Dixit, non labiis, sed cordis affectu; unde sancta conscientia loquebatur. Deus meus es tu, a forma servi Filius dicit ad Patrem, ut duas naturas in una persona Homini Salvatoris evidenter agnosceres. Una ex nostra infirmitate humilis, altera ex sua potestate mirabilis, ut intelligas quod passus est, fuisse carnis; quod resurrexit, potentissimae majestatis. Ad destruendam quoque arrogantiam humani generis, quae suis viribus aliquid boni se facere posse confidit, addidit, quoniam bonorum meorum non indiges. Audiant hoc Pelagiani, qui aliqua bona putant suis viribus applicanda. Clamat humanitas Verbi bonis suis Deum penitus non egere, ad ipsum referens omnia qui [ed., quae] donavit, non ad se qui collata suscepit.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
