# In Psalterium Expositio 1.15.7

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xv. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.15.7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.15.7

Vers. 5. Nec memor ero nominum eorum per labia mea. Nomina illa antiqua quae infideles habuerunt, sequenti dicit gratia commutata. Prius enim dicti sunt filii irae, filii diaboli, filii carnis; post adventum vero Domini, sacris fontibus renati, appellati sunt Christiani, filii Dei, amici Sponsi. Non fuit ergo memor nominum illorum, quando novis hominibus nova vocabula constat imposita. Labia vero Regis Christi, duo hic debemus accipere Testamenta, per quae voluntates ejus enuntiatas esse cognoscimus. Pulchre autem dicta sunt labia, quando utraque regnum Dei praedicant, et in unius soni concordia, sicut labia temperantur, dum cordis sit memoria. Dicit hic: Nec memor ero nominum eorum per labia mea. Quod inter propria Scripturae divinae debemus accipere, sicut et in septimo, et in decimo psalmo jam dictum est.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
