Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xvi
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.16.19
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 17. Ego autem cum justitia apparebo in conspectu tuo; satiabor, dum manifestabitur gloria tua. In conspectu Patris apparere se dicit cum justitia. quoniam ejus voluntatem impleverat, quando mundum ab interitu mortis sanguinis sui effusione salvavit. Satiabor: sermo iste aptissime videtur iteratus. Superius enim Judaeos dixit saturari porcina, id est immunditia sua; se autem saturari de humani generis credulitate suscepta, quando numerus sanctorum beata adunatione supplendus est. Patris autem gloria manifestabitur in judicio Domini Salvatoris, cum unusquisque recipiet pro actibus suis, sicut ipse Dominus apostolis dicit: In illa die cognoscetis quia ego in Patre, et Pater in me est (Joan. XIV, 10, 20). Sic ergo Patris, et Filii, et Spiritus sancti una natura. una potestas, una gloria declaratur.