# In Psalterium Expositio 1.16.3

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xvi. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.16.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.16.3

Expositio psalmi. Vers. 1. Exaudit Deus, justitiam meam; intende deprecationi meas. Apud Deum certum est habere justitiam vocem suam, qui res tacitas intelligentiae suae. virtute cognoscit. Ipsius est enim oratio perfecta, cujus et causa clamat et lingua, actus et sermo, vita et cogitatio. Intende deprecationi meas. Non incassum dissonantibus rebus verba ista copulata sunt; nam intendere oculorum est, preces admittere aurium. Sed ideo verba ista sociata sunt, ut ambarum rerum unus intelligeretur effectus. Quidquid enim vel auris audit, vel oculus videt, vel manus palpat, vel palatus gustat, vel nasus odoratur, Deo sola contemplationis virtute notissima sunt.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
