Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xvi
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.16.4
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 2. Auribus percipe orationem meam, non in labiis dolosis. Excolit quod superius dixit. Percipere est enim non transitorie aliquid sumere, sed preces hominum copiosa dignatione recipere. Non in labiis dol sis; sicut a Judaeis manavit falsa sententia, apud quos innocens damnatus est, et latro cognoscitur absolutus.