# In Psalterium Expositio 1.16.5

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xvi. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.16.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.16.5

Vers. 3. De vultu tuo judicium meum prodeat; oculi tui videant aequitatem, De vultu tuo prodeat judictum: propria Scripturae divinae, et nobis inusitata locutio est. quia de mente solet manare sententia: sed hoc Domino per tropicas elocutiones decenter aptatur, quia ille quod judicat videt, dum testis est examinis sui; nec de facto alicujus testimonium quaerit, qui solus omnium veracissime secreta cognoscit. De vultu ergo dicit, id est de aspectu tuo, secundum illa quae in me respicis atque cognoscis. Hoc autem ille recte petebat, qui se noverat pollutionem non habere peccati. Sequitur: Oculi tui videant aequitatem. Hic aequitatem, ipsam divinitatem debemus accipere, quam orat ut sine aliquo intervallo semper intendat; quatenus illam respiciens, sicut et revera provenit, peccati maculam non haberet. Sic etiam in superiori psalmo jam dictum est: Providebam Dominum in conspectu meo semper: quoniam a dextris est mihi ne commovear. O aspectum illum salutarem, o purissimos oculos, qui illam aequitatem vident! Nesciunt profecto hujus mundi tenebris obscurari, qui merentur tanta claritate compleri.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
