Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xvi
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.16.6
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 4. Probasti cor meum et visitasti nocte; igne me examinasti, et non est inventa in me iniquitas: ut non loquatur os meum. Ordinem servat egregium. Prius se dicit probatum, deinde fuisse visitatum, sed probatio significat passionem, visitatio resurrectionem. Ibi enim probatus est, ubi inter multas Judaeorum iniquitates et pericula mortis, mirandae patientiae documenta monstravit. Visitatus est autem nocte, quando anima ejus non est in inferno derelicta, sed ad illam mirabilem resurrectionem, aeternae gloriae clarificatione pervenit. Igne me examinasti, et non est inventa in me iniquitas. Metaphora introducitur fornacium igne flagrantium, quae metallorum vitia solent purgare, ac decoctione consumere, et in naturae puritatem mundata revocare. Sic ergo et tribulationibus ignitis examinatus est Dominus Christus; sed non est in illo inventa iniquitas, quam adustio ulla decoqueret. Pulchre autem subjunxit: Ut non loquatur os meum, id est, etsi ego taceam, tu me purum esse perpendis. Quid enim opus erat eum de probitate morum suorum aliquid loqui, dum certum sit a paterna majestate cuncta cognosci? Humana ignorantia verbis instruenda est; Divinitas autem certissime novit omnia, etiam cum tacentur admissa.