# In Psalterium Expositio 1.16.7

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xvi. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.16.7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.16.7

Vers. 5. Opera hominum: propter verba labiorum tuorum ego custodivi vias duras. Ordinem verborum poscit iste versiculus: Opera hominum, id esi vias duras ego custodivi propter verba labiorum tuorum. Breviter definita sunt, quae sint opera hominum, scilicet viae durae; sicut beatus Job dicit: Avis nascitur ad volatum, et homo ad laborem (Job V, 7). Nam cum peccata vitantur, arduus callis est, difficilisque semper ascensus; cum vero ad vitia prolabimur, leve iter est ac declivum. Sed quia Dominus Christus in hoc mundo visualiter positus, totius mansuetudinis et continentiae jura monstravit; merito se dicit propter mandata Domini duras vias hominum immaculatis pedibus ambulasse. Non quod illi durae esse poterant: de quo in nonagesimo psalmo scriptum est: Quoniam angelis suis mandavit de te, ut custodiant te in omnibus viis tuis, ne unquam offendas ad lapidem pedem tuum (Psal. XC, 12); sed quia humano generi ad imitandum probantur esse difficiles, ideo viae durae sunt nuncupatae. Qui versus figuram continet parenthesin, id est interpositionem; quoniam in sensu medio, sicut dictum est, recipit verba quaedam quae ordinem sententiae videantur posse dividere.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
