# In Psalterium Expositio 1.17.2

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xvii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.17.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.17.2

In finem, puero, et David, haec tria verba ad Regem nostrum Salvatorem referri posse non dubium est. Nam et puer legitur in propheta: Puer natus est nobis (Isa. IX, 6). Qui locutus est ad Dominum verba cantici hujus; post haec alia deputanda sunt, ut sit verborum plenior et absoluta contextio. Quod autem dictum est cantici, ad contemplationem constat rerum coelestium pertinere: ne regis in David tantummodo historia mentis nostrae haereret intuitus. In die qua eripuit eum Dominus de manu omnium inimicoeum ejus, et de manu Saul, et dixit. Hic actus Regum lectione notissimus est; ibi enim latius describitur quemadmodum David fuerit de inimicorum suorum ditione liberatus. Ad cujus similitudinem resurrectio Domini, et membrorum ejus absolutio de potestate diabolica declaratur.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
