Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xvii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.17.22
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 19. Misit de summo et accepit me: assumpsit me ae multitudine aquarum. Hinc jam mater Ecclesia loquitur de temporibus Christianis. Misit utique Pater Dominum Salvatorem de summo, ut intelligant homines quia quod de summo venit, divina potestate gloriatur. Apte vero dixit Ecclesia, accepit me, quae Sponso Christo juncta laetatur. Multitudines autem aquarum, sive innumerae gentes intelligi possunt; unde Ecclesiam, spretis Judaeis indevotis, de fidelibus constat esse collectam; sicut in Actibus apostolorum beatissimus Paulus contradicentibus Judaeis et blasphemantibus, excutiens vestimenta sua dixit: Sanguis vester super caput vestrum; mundus ego, ex hoc ad gentes vadam (Act. XVIII, 6). Sive hoc dicit de fontibus sacris, quando Ecclesia catholica multitudinem filiorum baptismatis regeneratione conquirit.