Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xvii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.17.28
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 25. Quoniam omnia judicia ejus in conspectu meo sunt semper, et justitias ejus non repuli a me. Nunc dicit causas quare vias Domini custodierit, aut impie non gesserit, sicut superius posuit: quia jugiter judicia ejus terribilia cogitabat. Addidit, et justitias ejus non repuli a me. Quod faciunt carnis fragilitate superati, qui longa observatione deficientes, aequitatem interdum deserunt, quam coeperant custodire. Hic enim beatus populus nunquam repulit justitiam Domini, quia semper in ejus corde permansit.