Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xvii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.17.30
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 27. Et retribuet mihi Dominus secundum justitiam meam, et secundum innocentiam manuum mearum in conspectu oculorum ejus. Exponit quod superius dixit: Et ero immaculatus coram eo. Nam quando illud esse contigerit, tunc istud sine dubitatione subsequitur, ut secundum justitiam suam, quam ipso tamen donare dignatur, unicuique reddat, et secundum puritatem actuum dignam compensationem restituat. Pulchre autem additum est, in conspectu oculorum ejus, quod utique non potest, nisi beatis evenire; ut sicut illi semper corde Dominum contuentur, ita eos jugiter virtus divina respiciat.